RG_11010107_Sublemma_8 (Q306730)

Aus Claimbase
Version vom 25. Mai 2025, 09:09 Uhr von Admin (Diskussion | Beiträge) (‎Neues Objekt erstellt: #quickstatements; #temporary_batch_1748156104825)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen
Keine Beschreibung vorhanden
Sprache Bezeichnung Beschreibung Auch bekannt als
Deutsch
RG_11010107_Sublemma_8
Keine Beschreibung vorhanden

    Aussagen

    0 Fundstellen
    8
    0 Fundstellen
    ep. Theanen. nuntius et orator ap.: de pace inter R. I. et regem Hungarie instructiones in quib. eidem inter al. fuit mandatum quod orator exponat imper. maiestati quod pape nihil magis cordi fuit semper quam ut sedatis dissensionibus principum christianorum communi consilio immanissimis fidei hostibus Turcis occurri posset et eam ob causam papam plures de latere legatos et oratores ad omnes pene reges et principes christianos imprimis ad cesaream maiestatem misisse (42r ), quodque papa nihil magis dolenter audivit quam inter cesaream maiestatem et regem Hungarie post ultimam concordiam inter eosdem [Ardicino de Porta] ep. Alerien. tanto labore partam novas dissensiones subortas pro quib. iterum componendis cum omni celeritate [Prosperum Cafarelli] ep. Asculan. ad R. I. misisse (42v ), Turci vero cum crudelius quam antea inter Germanie viscera cedibus et rapinis debacchati fuerint Italiam quoque maritima classe terrestrique exercitu aggressi Hydruntum in regno Apulice expugnaverint habitis c. cardinalibus multis tractatibus nihil magis visum est quam reperire modum sedandi mutuas dissensiones sue cesaree maiestatis et regis Hungarie (42vs), deinde orator roget cesaream maiestatem ut pluris facere velit fidei catholice causam quam privatas discordias quodque pace inter eos secuta papa n. dubitabit quin christianorum res in melius restituatur quia si ex Italia classe valida Turcorum loca depopulante ex Germania vero atque Hungaria ter restri bello contra eos insurgatur nulli principes christiani magis idonei sint ad inferenda quelibet damna hostibus quam R. I. et rex Hungarie (43r ), hortabitur orator cesaream maiestatem ad aliqua media aperienda pro huiusce modi concordie tractatu incipiendo et si R. I. aliquid aperuerit annotet illisque apud regem Hungarie utatur (43r ), et quantum R. I. videtur innuere quod multum laboraverit in 26 dietis pro bello Turcis indicto orator poterit commemorare diligentiam pape in causa fidei et expensas quib. classem armavit qui legatos de latere ad omnes pene christianos principes misit quique Rhodienses, Ragusinos et plures alios a Turcis obsessos pecuniis et aliis necessariis iuvit et iuvare n. desinit armando novam classem et alia amplius adimplendo (43rs), quantum dissensiones propter eccl. Salzeburg. ortas studeat orator instructiones [Prospero Cafarelli] ep. Asculan. datas quia licet plures et antique sint dissensionum origines ista tamen recentior est (43v ), et quantum evenit quod R. I. conqueretur de papa quod p. breve (quod detulit [Auxias de Podio] card. Montisregalis) fuerit sibi promissum quod a papa in provisionibus maiorum eccl. nationis Germanice haberetur ratio imper. maiestatis et in Colon. provisione et conservatore dato ecclesie Magunt. que novissime facte sunt haud quaquam id servatum est poterit orator blandis verbis excusare papam et sacrum collegium dicatque hoc esse factum precipue sue maiestatis contemplatione, existimabat enim papa has promotiones gratissimas futuras sue maiestati presertim cum R. I. tot et tanta etiam vivente domino Colon. predefuncto benevolentie signa pre se tulisset erga modernum aep. et de conservatore Magunt. quis credere unquam potuisset rem illam aliter quam gratissimam ei futuram presertim cum conservator datus abnepos sit sue cesaree maiestatis ac sepissi- me p. R. I. ad beneficia et ecclesias commendatus (43v ), preterea si sua maiestas mentionem faceret de conventu generali omnium principum et potentatuum christianorum in obsistendum potentiam conservatore Magunt. quis credere unquam potuisset rem illam aliter quam gratissimam ei futuram presertim cum conservator datus abnepos sit sue cesaree maiestatis ac sepissime p. R. I. ad beneficia et ecclesias commendatus (43v ), preterea si sua maiestas mentionem faceret de conventu generali omnium principum et potentatuum christianorum in obsistendum potentiam Turcorum poterit orator respondere quod papa in hoc n. discrepat a R. I. voluntate et iam conventum Rome celebrandum indixisse sed necessarium existimat papa prius agi et summa celeritate opus est que si indiceretur conventus generalis prestari n. posset (43vs), habet etiam d. orator ex instructionibus [Ardicini de Porta] ep. Alerien. quas transcribi fecit multas responsiones ad ea de quib. conqueri communiter solet recentiora et novissima (44r ), cum rege autem Hungarie repetat eadem que cum R. I. de periculis Turcorum nulli magis nota esse quam sue maiestati que hactenus tamquam invictus pugil contra communes fidei hostes acerrime pugnaverit, dicat propter hec nomen eius ubique terrarum celebre esse quippe qui solus in Bohemia contra hussitas hereticos insurrexit contra Turcos vero incessanter pugnavit, hortetur eum ut velit mutuas discordias inter eum et cesaream maiestatem exortas componere et bellum pro fide catholica continuare dicatque quod papa eum omnibus temporalibus ac spiritualibus favoribus prosecutus est nec in futurum ullo modo deseret, nam et in presenti dieta quam nuper Rome celebravit papa precipuam curam habuit de subsidio 1.200 duc. maiestati sue mittendo (44rs), ultimo si omnia media deficiant tractet d. orator quod hec omnis contentio ponatur in manu pape terminanda (44vs) [1481] Arm. II, 30 42r -45r, Arm. II, 56 19r-24r, Arm. II, 123 59r -62v, Arm. II, 129 12v-16r, Cod. Urbin. Lat. 864 10r -16r, Cod. Barb. Lat. 1498 36r -43r, Cod. Ottob. Lat. 2726 8r -12v, Cod. Vat. Lat. 13451 2r -5v. 10111 (Ursus) [de Ursinis] [4. pars 5 partium] nunt. et orator ap. in Germania: instructiones et positio pape ad ea que sunt agenda in conventu Norimbergensi in quib. instructionibus inter al. fuit mandatum quod orator dicat quod papa ex suis misit aliquem c. pleno mandato omnia faciendi que ad utilitatem publicam et fidei defensionem atque Turcorum oppugnationem opportuna viderentur, deinde recenseat damna, strages et infinita mala que post Constantinam cladem Turce christianis intulerunt atque exaggeret que anno superiori sunt acta maxime circa Rhodum et Idruntum, ponat ante oculos pericula imminentia extremamque ruinam ostendat Germanie primum et Italie quarum interiora iam penetrarunt Turce mox nisi obvietur ad alios perventuri, declaret hostium potentiam quique ab Italis tamen et a Germanis possit superari, desiderium Turcorum principis satis apertum esse ut si christianam religionem perdat vindicetque Romanum imperium, Germanos satis iniuriarum esse perpessos quorum provincias Stiriam, Carniolam et Carinthiam et usque ad interiora Bavarie tandem Turce sepe sint populati (47r ), sufficientem esse hanc causam ad bellum capessendum etiam si mille alie que publice et infinite sunt n. adessent (47rs), commemoret principes sepius conventus celebrasse sepe edidisse decreta que si effectum sortite essent iam repulsus fuisset hostis, hortetur tandem eos ut reiectis omnibus impedimentis tandem insurgant, capiant arma et hosti occurrant, referat orator deinde que superioribus tem- poribus alii summi pontifices fecerunt ut religionem tuerentur et maxime que papa in eam rem gessit quoties pecunias Hungariis et aliis hostibus vicinis misit ut in Turcos bellarent, quot legatos et de latere missos ad diversas mundi partes destinavit, classes instruxit et alia permulta presidia tum Rhodiis et Scutarensibus sepe et postremo navem frumento onustam et duas armatas misit et indulgentias plenarias p. universum orbem ipsis concessit, et aliis qui a Turcis vexantur sepe subministravit, etiam regi Hungarie pluries pecuniam misit (47v ), exponat papam postquam Turce ingressi Italiam Idruntum occuparunt numquam quievisse, principes ac rectores Italie ad concordiam provocare et incitare ad arma numquam destitit, futurum igitur si Germani principes nunc arma sumant et contra Turcum potenti exercitu proficiscantur ut n. modo Itali sed alii etiam reges et principes christiani ardentius insurgant, quod principes utantur presenti occasione neque prius discedant quam omnia firmentur et executioni mandentur, et hec quantum ad negotium diete (48r ), ceterum si qui conquerentur de provisione eccl. Pictaven. [recte: Patav.] in [Georgium] Hesler [tit. s. Lucie in Silice presb.] card. facta respondeat quod papa n. potuit n. exaudire imper. maiestatis et tot prelatorum ac principum preces, etiam contra concordata nationis n. fuisse presertim cum ipse R. I. litt. efficacissimas scripserit et canonicis electio inhibita fuerit, maxime autem movit papam ad condescendendum precibus imperatoris quod Eugenius IV. et Nicolaus V. ob imperatoris benemerita (quod scisma ex eccl. tempore concilii Basil. opera potissimum sua sustulerat) concesserunt eidem facultatem nominandi ad eam eccl. quem vellet pro interesse suo dominii patrimonialis (48rs) [1481] Arm. II, 30 47r -48v, Arm. II, 56 27r- 29v , Arm. II, 123 27r-29r, Arm. II, 129 18v-20r, Cod. Urbin. Lat. 864 20r -23v, Cod. Barb. Lat. 1498 47r- 51r , Cod. Ottob. Lat. 2726 16r-19r. 10112 (Ursus) [de Ursinis] [5. pars 5 partium]: m. ut bullas sup. negotio eccl. Patav. editas exequatur et canonicis d. eccl. obedientibus contra rebelles adsistat 9. ian. 82 Florenz II. III. 256 134v (Latein)
    0 Fundstellen